# Technica curiosa 785-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/785-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/785-2

ANNOTATIO. QUae demonstrat Auctor in hoc subtili ratiocinio de magnitudine Caut parvitate foraminis, quod in fundo modioli admittat intra modiolum quinque congios aquae tanto tempore, quanto descendit situla P, a receptaculo E, usque ad puteum K, ubi evacuatur; constabunt clariùs ex sequentibus. Breviter, ratio cur tempore illo intrare debeant per dictum foramen fundi modioli aquae congii quinque, est, quia situla P. continet aquae congios 41, ex receptaculo u acceptos, qui post quemlibet descensum situla usque ad puteum K effunduntur; debent ergo interim influere intra receptaculum quam totidem congii: hi effunduntur ex tubo MOR, dum in descensu situlae elevatur pistillum H; durante igitur hac elevatione pistilli, ingredi debent per foramen fundi modioli 4 congii aquae, qui in reditu situlae sursum, dum pistillum deprimitur, ascendere debent supra pistillum, intra embolum: & quia interim, dum congii 4 ascendunt per tubum, aliquid inter latera pistilli & modioli elapsum descendit infra pistillum, quod ad summum pertingere potest ad dimidium congium; ideo intrare debent quinque congii intra modiolum, dum semel descendit situla; quinque inquam praecisè in prima elevatione GgggS.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
