# Technica curiosa 786

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/786
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/786

Imne pastilitatem reliquis perit, comper ande etiamnus aliud quae intere, descendit per latera ad fundum clausum. Caeterum bene addit Auctor limitationem illam, dicendo, ferè eodem tempore quo descendit situla, aquam intra tubum zo palmorum altitudinus à se constitutum, effluxuram è foramine inferiore tubi: in rigore enim id contingere nequit, cùm velocitas descensus situlae semper magis ac magis crescat, velocitas verò descensus aquae intra tubum contenta decrescat, eò quod semper decrescat perpendiculum, & consequenter pondus, aqua. V. Animellae cooperculum C, claudens foramen fundi, perfectissimè correspondeat foramini, ad eum modum, quo correspondent coopercula antliarum, seu claustrorum ad pompas adhiberi solitorum, sitque eodem modo inseparabile à fundo, & totum ad certam distantiam (non majorem digito uno) parallelicè ipsi fundo, aperiatur ut illa. VI. Idem cooperculum C potest in ipsum praecisè fundum modioli perforatum recidere, si sub fundo applicetur ansa, in cujus transverso perforato axis cooperculi capitatus moveatur: haec enim ansa non impediet rectum situm modioli, intromissa in foramen Basis AB, per quod patet aditus aquae in modiolum. Et tunc cylindrus superstans fundo ejusdem circumferentiae cum modiolo, sufficienter ad duos, vel tantùm digitum unum elevaretur. VII. Labrum cylindri, superstantis fundo, habeat limbum latiorem, EB linea signatum, tam interiorem, intrantem in modiolum aliquantum, & minoris diametri diametro modioli, ad prohibendum descensum pistilli super cooperculum C; quàm exteriorem, respondentem limbo modioli. Qui quo latiores fuerint, plus admittent corii, quod compressum intra utrumque limbum per cochleas EB, ne unam guttam dimittat aquae. VIII. Ex ipso limbo exteriori EB, vel immediatè sub limbo (uti in Figura) educantur quatuor aut sex retinacula, cum foraminib. in vitem efformatis (qualia in tympanis militaribus aereis esse solent, in ordine ad extendendam pellem, & hic in Figura duo sunt incisa) ad excipiendas cochleas conjungentes fundum modioli cum ipso modiolo. Qui sumptibus parcere voluerit, utatur modiolo non habente separabilem fundum; peritum praesertim nactus artificem, qui possit cooperculum & exacte accomodare foramini fundi, & limbum interiorem prohibentem descensum pistilli H, super cooperculum C, absque separatione fundi à modiolo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
