# Technica curiosa 789

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/789
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/789

Quia dibzy G Google Ginia autem contingere potest, ut pistilium, non ampleat perfectè modiolum, ideoque inter superficiem convexam pistilli, & concavam modioli, aliquid dimittat aquae versus fundum; obviando huic casui, deputabis unum semicongium aquae, ex quinque congiis assumptis per cooperculum pistilli H, ad reditum surtivum sub pistillum, ut quantum vis semicongius aquae depereat, reliquum sufficiat onerandae situlae P. Manubrium pistilli IL, sustinens pistillum H, sit XIV. vel ferreum, vel ex eadem materia cum ipso pistillo. Sit ita altum, ut non impediat apertionem cooperculi I. Efformetur uri cuculli chartacei formari solent, ut hastam ligneam NQD commodè intromittat, cum eâque clavo uno aut altero conjungatur. Gravitaspistilli deberet esse tanta, ut sponte suâ descenderet, intra modiolum: Sed quia aegrè determinari potest in praxi; sit quantavis. Nam minor pondere W, dependente ex vecte ST. & comprimente hastam OQN, augetur sine ulla molestia ad debitam gravitatem: Major autem quàm par est, contrapondio SS minuetur. Qui vellet ultra palmum unum elongare pistillum H, exactiorem haberet modiolum. Sed modiolus ipse esset quoque altior faciendus, ut capacitas modioli quinque congiorum aquae integra semper maneat. Exitus aquae per foramen pistilli H potest esse minor introitu ejusdem aquae per foramen fundi D, quia plus temporis illi conceditur, quàm isti. Introitus enim per foramen fundi D absolvi debet tempore descensus situlae P, ad puteum K: exitus autem per foramen pistilli H extenditur ultra tempus reditus situlae P, à puteo K, sub receptaculum q, ad intervallum, quod necesse est intervenire in impletione ejusdem situlae F, ex receptaculo qui Pistillum cum circulis coriaceis 40, aut 50, collectis inter duos orbes aereos (quorum alter cum manubrio annexo, & cooperculo, immobiliter adhaeret cylindro subtili, longo ultra palmum digitis duobus, per totum aperto; alter liberè per cylindrum promovetur) GESSG 3 movetus) der bescere lices, per orbem de circulo, cor recentrum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
