Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 799
Unproofread scanNot analysed yet
graduum, altum seu distantem à basi, digitos 10 Latera autem Pe 4, concurrentia in TZ, sint lata ferè sesquipalmo; distent verò superiùs à se ad tres palmos absque digito uno. Si praeciso ejus dorso acuminato, in quo concurrunt latera inclinata, fundum planum haberet, lutum saltem quatuor digitos; promptior ad eversionem &effusionem esset. Optimè repraesentatur ab aliquo volumine aperto ad angulum 120. graduum, si duobus patentibus lateribus applicentur plana parallela. Ex lateribus parallelis v &au promineant ansae vel auriculae amex; per quas transeat cylindrus val, dependens ex ansa PI, alligata funi Jop. In s, &ex opposito alterius paralleli lateris, prostem erecti annuli seu orbiculi ferrei, vel aerei, libere versariles super suos clavos, in situla immobiliter confirmatos, &capitibus crassioribus, ad continendos suos annulos ne decidant, armatos Horum annulorum officium erit, ut per illos traducta &extensa fila ferrea VAZ, non sinant deviare situlam à recto descensu &ascensu. Situlâ ejusmodi nulla alia commodior ad finem intentum cogitari potest: facilimè enim evertitur, &multum capit aquae Nam inclinato latero (ad gradus 30, tota evacuatur; cùm tamem quadratas necesse sit inclinare per 90. gradus, antequam evertantur; &conicae nimis profundae esse debent, ut multum admittant aquae. XXXI. Ne situla praedicta descendendo cum impetu demergatur in puteum K, fraenabit eam funis ZOM, qui alligatus in M, &fundo Z situlae F, ita ut extensus non pertingat Esse se felictum aeque putei R. Forsitae, quoque senilung. F. 4.