# Technica curiosa 8

Kaspar Schott, Technica curiosa, MONITIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/8

Sibi è contrario, aliisque veritatis Amatoribus consulit quam optimè, nomenque meus aeter mit aeter aus sit, quae uidet, ingenium, aetatem, facultatesque in id unicum impendit, ut per effectus, hoc est, per experientiam (quae veritatis inventrix est, & conservatrix) in rerum occultarum notitiam deveniat. Hunc sibi scopum praefixisse, ac verò etiam propiùs omnibus antea eodem collimantibus acceßisse, in aëris natura perscrutanda, Praenobilem atque Amplissimum Dominum Ottonem Gerickium, enarranda testantur Experimenta. CAPUT I. EXPERIMENTUM I. Aer è vase vitreo per antliam pnevmaticam extrahitur JOc est primum, & reliquorum omnium fundamentum. Quod ut intelligatur, praemittenda sunt illa, quae ad Experimenti exhibitionem ac praxin requiruntur; hoc est, Machina quâ exhibetur, omniaque quae ad Machinam pertinent, describenda. §. I. Quid requiratur ad Experimentum exhibendum. D Experimentum exhibendum requiritur Primò, Vas vitreum, Aad formam Recipientis (ut Chymici & Pharmacopolae appellant) elaboratum. Secundò, Epistomium orichalceum, collo Recipientis adferruminatum. Tertiò, Siphon evacuatorius, seu antlia pnevmatica. Quartò, Cuppa aquae plena, cui Siphon implantetur. Itaque Primò, Fiat vas vitreum ABC eximiae capacitatis & spissitudinis uis, in Recipientis formam elaboratum, ut apparet in Figunismi I. Ia L. Figuram I. Secundò, Collo hujus vasis adferruminetur firmissimè, aut adglutinetur singulari glutine & arte, epistomium orichalceum ABD, habens versatilem clavem E. Haec foramen epistomii, cui Vide Icotransversim intruditur (ut in Figura II. apparet) exactissimè nismi I. Fiimpleat, nè vel minimum aëris ingredi in vas, aut elabi, nisi revoguram II. luti clave, queat.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
