Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 804
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. RDdit hoc loco auctor ad marginem, expertum se, pistilla coriaAcea, agitata in modiolis a potentia aequivalente 160. congiis aquae, ne unam aquae guttam dimisisse. XI. Vacuam situlam, pendentem supra puteum K, contrapondium SS, ex eadem rota ipsi commissum, reducat sub receptaculum qua, utpote eâ gravius: pistillum autem H interea, tam propriâ gravitate, quàm mutuatâ à pondere W, deprimatur, ut aqua, quae pistilli stationem occupaverat, interclusa à cooperculo C fundi modioli EG, commutet locum cum pistillo H, &erumpat supra illud, per foramen I. XII. Contrapondium SS, affuso semicongio aquae in situlam P, semotis aliis impedimentis, superetur à situla, &elevetur in altum. A minori quantitate aquae experieris posse superari. XIII. Pondus um vectis uvant, fraenantis rotam VBsp, dum rotula media inter rotulas i &q, ejus incumbit dorso, sit pariter superabile à semicongio aquae, infuso in situlam P. QVARTA PARS PROPOSITIONIS. De modo animandi Machinam jam ordinatam ad motum perpetuum. CIpistillum H nihil dimittat aquae, rota B sp sexies converVtatur; si dimittat semicongium, septies: post tot enim revolutiones pistillum H, totidem vicibus elevatum &depressum, implebit modiolum EG, tubum MOR, &receptaculum qui, sufficienti aquâ, scilicet congiis 31 1/2; situlâque P, &cruce o redeuntibus, nullo deinceps adjuvante, crux quidem elevabit primò vectem forta, aperietque cooperculum B: situla autem P implebitur, ex receptaculo quam, aquae congiis saltem quatuor &medio; descendet versus puteum K; descendendo elevabit pistillum H ad tres semipalmos; evehet aquae ex modiolo EG, in tubum. MO R.