# Technica curiosa 805-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/805-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/805-2

QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Demonstratio motus perpetui, Machinâ descripta exhibiti. Cùm non sit insolitum, etiam illa quae oculis patent, demonstrare; non superfluam leges demonstrationem Inventi, quantumvis in praxi jam exhibiti; praesertim si non sis experimentum ejus facturus, aut factum non vidisti: sic enim mentis oculis admotis Machinae artificio facili & jucundo, facilè credes possibilem motum perpetuum quem prope viginti secula credebant esse im possibilem. Demonstrationem, ut sit clarior, in quinque membra distribuam. In primo ostendam, situlam P impletam aquae congiis quatuor & semis, superatis omnibus impedimentis quae eam morari possent, descendere versùs puteum K. II. In hiiii 3 TI E secundo, ostendum, descendente liculus F, impleti, per tubum MOR, & tubulum QV, ascendere in receptaculum qui aquae congios quatuor & semis. III. In tertio monstrabo, situlam P, in termino descensus supra puteum K immediatè, impingentem in funiculum ADZ. cum impetu everti, & aquam evacuari. IV. In quarto monstrabo, situlam evacuatam in eversione, redire ad receptaculum B, ejusque assarium q seu portulam aperire, atque impleri aquae congiis quatuor & semis. V.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
