# Technica curiosa 806

Kaspar Schott, Technica curiosa, QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/806
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/806

In quinto denique ostendam, redeunte situlâ P, pistillum H descendere versùs fundum modioli EG, & transmutare locum cum quinque congiis aquae; quos deinde, aliquid ex iis perdendo (si non exactè impleat modiolum EG) defert ad receptaculum siPrimum membrum Demonstrationis. Quantum ad primum; sit ostendendum, situlam impletam aquae congiis quatuor & semis, superare omnia impedimenta, & descendere deorsum supraputeum K. Quoniam impedimenta sunt sex, & non plura, uti experientia probat, quae situlae P descensum morari possent, nisi ab ea superentur; Primum, obnitentia rotae rBsp, quam axes eg cylindri khfeg, gravati pondere ipsius rotae YBsp, & cylindri khfeg, dum premunt polos k & g, afferre debent: Secundum, contra pondium SS, quod situlae vacuae praevalet, ex constructione: Tertium, refraenatio rotae BIP, quam facit vectis ua Vnt: Quartum, gravitas & resistentia pistilli H, quod quò exactiùs implet modiolum EG, eò pertinaciùs renititur potentiae illam moventi intra modiolum EG; item gravitas hastae INQ, & vectis STff, onerati pondere W & catenulae DA ac, quae premens trochleam ad, imprimit illi aliquid resistentiae (quae omnia sub hoc quarto numero impedimentorum, hoc duplici vocabulo, Gravitas pistilli, complectar:) Quintum, gravitas aquae superstantis pistillo H, tam intra tubum MOR, quàm intra modiolum EG; ejus denique resistentia quam facit, dum ex ampliori implior in angustiorem uibium elementur, leuerten, denique acutis.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
