# Technica curiosa 810

Kaspar Schott, Technica curiosa, QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/810
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/810

pistilli gravitas; 31o, apertio cooperculi C, in fundo modioli EG. Proinde descendente situla P, simul & cooperculum C aperietur, & pistillum elevabitur ad tres semipalmos, elevabitque secum supra se aquam, modiolo EG & tubo MOR contentam: sunt autem quinque congii in modiolo supra pistillum H, qui ascendente pistillo cedere illi debent loco; & cùm deorsum cedere non possint omnes quinque congii (impedit enim clausum pistillum) sed ad summum unus tantùm semicongius inter convexitatem pistilli H, & concavitatem modioli EG, furtivè elabatur, ex imperfecta constructione pistilli; recipient sese intubum MOR, sibi patentem, congii saltem quatuor & semis, jam antea impletum usque ad Q, ejicientque totidem alios congios, qui sub Q continebantur tubo MOR: asendere enim aquae non possunt inferiores in tubum, nisi alię superiores excedant ex tubo in receptaculum q. Ergo descendente situlâ P, supra puteum K, ascendent aquę congii saltem quatuor & semis, per tubos MOR & QV, in receptaculum q. quod erat demonstrandum. Tertium membrum Demonstrationis. Uantum ad tertium, situlam nimirum in termino descensus supra puteum K cum impetu everti & aquâ evacuari; hoc patet experientiâ, & declaratur. Cùm situla P ejus sit figurae ex constructione, quae facilimè evertitur, & emota loco magis ac magis augeatur in gravitate; partim ex eo quòd pistillum H, descendente situlâ, excludat continuè plus aquae sese gravantis, ex modiolo EG, minusque renitatur rotae YBIp tractae à situla P onerata, non sine aliquo incremento impetus, quem situla P acquirit in descensu, & rota YBsp in motu; partim quòd semicongius aquae in situla, deputatus ad superandum fraenum rotae B sy hoc est, pondus a vectis uavunt) jam sufficienter oneratae ad lentum descensum, ubi primùm vectis deprimi coeperit, convertat suas vires ad convertendam celeriùs rotam, uti deduxi fusiùs ed by Google sius Num. XXVII. Partis secundae. Cum inquam sicula.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
