# Technica curiosa 811

Kaspar Schott, Technica curiosa, QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/811
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/811

F magis crescat in gravitate; continuò majorem acquiret impetum in descensu; qui impetus offendentem in funiculum NOZ evertet, & evacuabit. Nec opus est multis, quòd globus T, in cylindro AT, situlae P, si adhibeatur, juvet multum suo impulsu eversionem situlae, & aquae evacuationem. Certè facienti experimentum Machinae, saepius videre contigit, tanto cum impetu everti situlam conicam, quatuor congiorum aquae capacem, non ita commodam ad eversionem, atque haec est prismatis; ut intra moram quam in loco eversionis faciebat, priusquàm à contrapondio SS retraheretur, aliam similem quantitatem aquae ejicere potuisset. Quartum membrum Demonstrationis. Quartum membrum Demonstrationis, situlam nimirum evacuatam, post eversionem redire ad receptaculum quam, ejusque portulam q aperire, atque impleri aquae congiis saltem quatuor & semis; constat ex constructione. Quia contrapondium SS ad hoc adhibetur, ut valeat situlam vacuam reducere sub receptaculum qua, & cruce o elevare vectem os: qui elevatus, aperit portulam q, tam diuque detinet apertam, donec sufficienter per canalem Sy aquis repleta situla, descendere incipiat versus puteum K, demissoque funiculo 9q aperiente portulam H, eandem claudi sinat. Quintum membrum Demonstrationis. QUuintum membrum Demonstrationis, quòd nimirum in Creditu situlae P, pistillum H descendat versus fundum modioli EG; & quòd permutet locum cum quinque congiis aquae, qui in ejus locum intraverant per fundi foramen C, dum elevaretur, transmittendo eos per suum foramen, quo in medio aperitur; paret. Nam redeunde sursum situlâ, necesse est revolvi rotam YBSp, & cylindrum khfeg, adeoque catenulam se do relaxari ex cylindro khfeg, ita ut suo ponderi planè relinquatur pistillum ex ea dependens; quod ex constructione tantum esse Kkkkk 2 esse debet, etiam auctum pondere W, ut sponte descendat intra modiolum. In reditu ergo situlae pistillum descendit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
