Latin
QUINTA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 812
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus quia pistillum intra modiolum habet se per modum corporum demersorum in aqua; sicut illa, dum merguntur, permutant locum cum aqua, gravi nimirum ad fundum tendente, aquâ autem ad altiora assurgente (uti experieris, si orbiculum plumbeum, vel ferreum, in centro perforatum, implentem aliquod vitrum aquam continens, in eam deprimas;) ita &pistillo descendente, ascendet aqua, per cooperculum ejus I, supra ipsum. Et haec erant demonstranda de motu Machinae perpetuo.