# Technica curiosa 812-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/812-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/812-2

COROLLARIA. X dictis Inferes I. non esse impossibile, ut unum pondus miDnus artificiosè recuperet majus: seu, posse accommodari duo pondera, ut unum altero alternatim sit levius, & gravius. Quod omnino ad exhibitionem motûs perpetui requisitum est. Ita situla P, cum contrapondio SS, hanc admirandam servant pugnam. Inferes II. pondus in motu sine ulla diminutione posse effici levius. Hoc enim patitur pondus E, dependens ex brachio NA vectis ua Vnt. Inferes III. pondus posse evadere gravius in descensu, sine additione ullius ponderis. Sic enim situla P impleta, acquirit majorem gravitatem, quò humiliùs descendit. Inferes IV. quomodo grave commissum cum altero gravi, possit deponere & assumere alternatim gravitatem. Hoc enim situlae inversione & impletione contingit. §. VIII. COMPENDIUM. Constructionis & coordinationis Machinae, ac modi animandi eam ad motum inchoandum. DEsiderium non fatigandi exercitatos & valentiores ingenio praepremisis longam constructione, coo editatione & animatione Machinae ad motum ipsâque Demonstratione satis prolixâ, sequens Compendium à me impetravit. In quo si quid ad plenam artificii Machinae captum desideraverint alii, ex superioribus suppleant. I. Puteus K, sex palmos altus, impleatur ad quatuor palmos aquâ, ut demergat modiolum EG usque ad M, irrumpatque sponte aqua per C in locum pistilli H, quoties illud elevatur. II.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
