# Technica curiosa 812

Kaspar Schott, Technica curiosa, QUINTA PARS PROPOSITIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/812
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/812

Rursus quia pistillum intra modiolum habet se per modum corporum demersorum in aqua; sicut illa, dum merguntur, permutant locum cum aqua, gravi nimirum ad fundum tendente, aquâ autem ad altiora assurgente (uti experieris, si orbiculum plumbeum, vel ferreum, in centro perforatum, implentem aliquod vitrum aquam continens, in eam deprimas;) ita & pistillo descendente, ascendet aqua, per cooperculum ejus I, supra ipsum. Et haec erant demonstranda de motu Machinae perpetuo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
