Latin
COMPENDIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 816
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam enim ita se habet potentia ex rota, ad pondus ex ejus cylindro, sicut cylindrus ad rotam, uti certum est apud Staticos, &facilè quivis experiri potest, demonstraturque in pleno meo Opere: habet autem se cylindrus khfeg, ad rotam rBsp, (per punct. 8. Compend. construct.) ut 1 ad 20; congii 3 1/2 in rota, aequiponderabunt 70. congiis in cylindro: quia sicut 1. ambitus cylindri, ad 20. rotae ambitum, ita congii 31, ad 70 congios; seu facilitatis gratiâ, ita 7 semicongii, ad 140 semicongios. Ergo cùm (per 7. punct. Comp. )non sit in cylindro pondus majus, nisi aequivalens 63. congiis ad summum; superabitur hoc pondus à pondere applicato rotae, quod potest 20 congios, scilicet ab aquae congiis tribus &semis contentis in situla; adeoque omnes congii quatuor &semis, in situlam infusi, ex receptaculo H, praevalebunt omnibus impedimentis quae situla superare debet, ut evadens gravior descendat. Quod erant demonstrandum. Quando autem amittat tantam gravitatem, &evadat levior contrapondio SS, constat ex Compendii Constructionis puncto 9. alibi fusiùs deducto. Vectis autem ua Vnt efficit, ut cum impetu situla descendens, &impingens infunem ZOM evertatur, &aqua evacuetur, uti patet experientiâ; evacuatam autem evadere leviorem contrapondio SS, jam ostensum est puncto 8. Comp. Constructionis Sit adhuc ostendendum, quòd situla P nunc gravior, nunc levior, descendat &ascendat alternatim perpetuò Impleta situla P aquae congiis 41, non potest pendere sub receptaculo d, quin descendat, uti proximè demonstratum est: nec descendere, quin situla quidem evertatur, uti item declaratum, &proximè ex constructione, &constat experientiâ; pistillum autem H educat aquae congios 4 1/2, per punct. 5. Comp. Nec evacuata subsistere deorsum, quin à contrapondio SS recuperetur statuatur, &sub receptaculo statuatur, per punct. 8. Comp. Nec statui sub receptaculo, nisi crux o aperiat portulam q recedibzy G Google receptaculis, per puncti &Cons. Nec apertus siue potuis, ubi situla P sufficienter oneretur, per punct. 6. Comp. Nec onerata pendere sub receptaculo, quin descendat ut priùs (quod proximè est demonstratum.) Ergo cùm omnia necesse sit eodem ordine colligata semper succedere; situla descendet &ascendet alternatim perpetuò. Quod erat demonstrandum. Et haec interim pauca, è multis, quae scitu digna in Staticis &Hydraulicis paravi, sufficiant.