# Technica curiosa 820

Kaspar Schott, Technica curiosa, ADDITAMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/820
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/820

Secundò, rubiginem non facilè contrahi posse in dictis polis & axibus, cùm Machina sit in continuo motu: non enim cessat à motu nisi interveniant istiusmodi impedimenta; quatamen non facilè interveniunt, nisi cesset Machina à motu. Tertiò, haec & similia impedimenta nil derogare artificio, & per accidens conjuncta esse, nec in ulla Machina excogitabili evitari posse. IV. Haec sunt quae occurrunt. Aliis alia fortaßis occurrent, de quibus moneri cupio. Solùm moneo hic, quod etiam in superioribus aliquoties monui, difficultatem in aperiendo cooperculo C, quod est supra fundum modioli, non debere superari à situla P descendente, sed ab aqua subtus ingrediente dum enim pistillum elevatur, & inter ejus fundum ac fundum modioli relinquitur spatium vacuum; aqua extrinseca, pressa à superincumbente aëre, juxta demonstrata suprà gar. 1. lib. 4. molitur ingressum intra spatium illud vacuum, & ideo nisis suo aperit cooperculum facile aperibile. Quòd si majus esset pondus dicti cooperculi, quàm aëris aquae externae superincumbentis, nunquam aperiretur. Itaque nec metu vacui aperitur sponte, ut Peripatetici dicerent fortassis; nec tractum à pistillo recedente, & sursum à situla tracto; nec ab alia potentia Machinae conjuncta. Habes meam mentem, Lector. Si doctiores suum quoque calculum adjecerint, nationi Polonica debetur reperti Motus perpetui, à viginti & ampliùs saeculis quaesiti, gloria.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
