# Technica curiosa 830

Kaspar Schott, Technica curiosa, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/830
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/830

Europrae Mmmmm 3 pae partem peragravi non exiguam, rara & curiosa inspexi multa ipse, multa aliorum relatu didici; frequens cum viris praeclarissimis, & quâ doctrina, quà dignitate conspicuis commercium institui seu coram, seu per frequentes epistolas ultro citroque missas: nec rarò eorum ex consortio evasi doctior. Quae didici, tum hoc praesenti, tum aliis hactenus editis Opusculis, communicavi libens Amicis, hoc est, Lectoribus benevolis. Necdum omnia tamen enarravi. Pergam igitur, & quae ulteriùs memoriae occurrunt, quaeque Adversaria suggerunt, pertexam liberaliter & sincerè. Erunt fortassis quae Lectori delectationem, erunt quae utilitatem adferant. Sin minùs; hac saltem ratione ingrati animi notam à me amoliar, dum eorum nomina, per quos profeci, posteritati commendo. CAPUT ized by Google Dic

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
