# Technica curiosa 833

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/833
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/833

CAPUT II. Conus vitreus candelam aut Lunam in iridem transformans. Rtificii sequentis inventio debetur R. P. Balthasari ConraAdo, illustri Mathematico, & sincero, dum viveret, Amico; descriptio verò, praedicto Nobili atque Eruditissimo Domino Gedefrido Aloysio Kinnero, qui in citata praecedenti capite Epistola id ad me perscribit his verbis. Iridem arDum nuper Dioptrica Reverentiae vestrae legerem, animadtificialem verti non esse illic positum pulcherrimum artificium candelam aui efficere. Lunam in iridem transformandi, quo Inventorem ejus magnopere delectatum esse scio. Fuit is R. P. Balthasar Conradus, Professor meus in Mathesi mihi longè charissimus, cujus anima jam in Domino requiescit. Artificium autem facile est. Si enim centro baseos coni vitrei bene politi applicetur oculus, axe interim coni ad flammam aut Lunam tendente; tum oculus nil quidem de Luna flammave advertet, sed loco earum vivacissimam iridem integro circulo circumductam videbit; quod causam ignorantibus haud modicam admirationem causabit. Author quidem requirit ad hoc prisma inflexum, & quale Doct. Iohannes Marcus Marci in suo de arcu coelesti libro, ubi etiam de hoc ipso artificio nonnihil insinuare videtur, vocat trigonum armillares verùm sufficit conus, eundemque effectum praestat, ut frequenter vidi: confecit enim Dn. Gervasius Matimuller insignis in arte Tubifactoria magister, hortatu meo plures ejusmodi conos vitreos, qui insigniter operantur; quorum olim defectu Nnnnn defectus in vierte coniecis poteris, aquas eflectis eae per meus unum arceano, ommodum capere solebam. Haec ille. Iridis hujus causae utique eaedem sunt, quae solaris ac Lunaris iridis, refractio nimirum luminis transeuntis per medium, seu ejusdem medii partes, diversae densitatis.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
