# Technica curiosa 838

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/838
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/838

vel vitro convexo munitum, species objecti in obscurum cubiculum intrantes, in debita distantia speculo plano excipiantur, & speculum eo loco ita moveatur, vel tuus oculus ita collocetur, ut in eo speculo soramen valvae, & post hoc videas objectum (quod quidem foramen in speculo dictâ ratione visum, citatus Auctor vocat foramen opticum;) apparet objectum illud in speculo plano visum, & per tubum, & sine tubo, situ recto, non inverso, uti in charta contingit. Rationem Assertionis suae adsignat, quia in eo casu non sit aecussatio radiorum extra oculum. Ita ille in Thesibus citatis Definit 1. & Phaenom. 2. Addit tamen ibidem Phaenomeno 3. species immissas, seu per nudum, seu munitum vitro foramen, pingere imaginem inversam, in chartae quidem superficie nitidam, in speculi verò superficie obscuram; aitque rationem inversionis esse decussationem radiorum per foramen, vel vitrum. Non negat itaque, si alio ex loco inspiciatur speculum, quod species per foramen immissas excepit, imaginem objecti apparere inversam. Hoc tamen discrimen agnoscit inter utramque imaginem, quòd inversa sit obscura, recta verò sit nitida. Item quòd per inversam & obscuram objectum non repraesentetur post speculum, per erectam verò & nitidam post speculum repraesentetur. Sic enim ait Phaenomeno 5. Obscura illa imago in speculo plano non repraesentat objectum post speculum: at si basin communem specierum cum foramine optico conjungas, apparebit nitidum objectum post speculum. Ex hac diversitate deducit Auctor citato Phaenom. 5. nitidam illam imaginem à speculi superficie laevi oriri, obscuram uster eum a scilia. Item essentius binas recensius speculis Linn.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
