# Technica curiosa 843

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/843
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/843

Secundò, si dicunt apparere inversam imaginem propter multiplices, & in se mutuo incurrentes reflexiones; Quaero ego primò, cur ergo saltem aliquando propter multiplices & in se mutuo incurrentes reflexiones non apparet erecta imago? Quero secundò cur ergo in speculo, etiam politissimo, si à foramine competenter removeatur, apparet inversa? Certè hic neque scabrities est, neque multiplicitas reflexionum in se mutuo incurrentium. Quaero tertiò, quis prudens credat, in charta esse tantam multitudinem parvulorum speculorum, objecti species ad oculum reflectentium? aut si hoc concedat, quis sibi persuadeat, tales in omni casu fieri reflexiones in se mutuo incurrentes, ut semper objecti imaginem invertant, nunquam erigant. Ad secundum argumentum nostrum, quòd si in charta fieret specularis reflexio, deberet objectum post chartam apparere illi qui ante chartam stat, sicut fit in speculis; Respondent, obstare huic apparentiae post chartam, seu retro chartam, nimiam parvitatem specillorum, quorum singulae non reflectunt ad eundem locum nisi species alicujus particulę objecti; ad eum modum quo in contusi vitri pulvisculis confusus solùm quidam splendor Solis apparet, non totus Sol. Et hanc ajunt esse causam, quòd non appareat profunditas objecti. Adhuc tamen manet robur argumenti nostri. Demus enim, ob dictam causam non apparere profunditatem objecti, si speculi rationem habeat charta; Quaero tamen primò, cur imago apparet inversa? Parvitas enim specillorum non invertit imagines. Quaero secundò, si singula parva specula in charta scabra non reflectunt ad eundem locum nisi species particulae objecti, uti in contusi vitri pulvisculis fit; cur tam venusta, tam integra, tam distincta apparet imago objecti, cum omnibus ejus coloribus, motibus, situ, distantia, & similibus, inversa tamen Ad tertium argumentum nostrum, quòd oculo post chartam constituto videatur per chartam transparentem pictura seu imago objecti, cùm tamen reflexio non possit retrorsum agi; Respondent. O00OO 2 dent, posse reflexionem etiam retrorsum agi, quando tam immensa copia particularum specularium concurrit, quarum una ab altera speciem excipit, & reflectit; praesertim quando sunt rotunda, & variae figurae specula, qualia sunt innumera in scabritie chartae; adeoque pro illa debilitate apparentiae, quae post chartam sit, sufficere istam debilem reflexionem. Hîc temperare mihi non possum, quin sincerè enuntiem, quod sentio, responsionem scilicet hanc, non cohaerere cum principiis Catoptricae Philosphiae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
