# Technica curiosa 85

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/85

Quod quidem verissimum esse existimo: puto enim cum prafato Auctore, rerum omnium, aut ferè omnium continua dari effluviae, ut patet manifestè in rebus odoriferis, qua odorifera effluvia sua tam diu emittunt, donecmarcescant, ac tandem deficant. Longè autem manifestius eimmodi effluvia evaporunt liquores quilibet, aliaque res in quibus humidum praedominatur. Hinc enim ortum ducunt vapores, & exhalationes, quibus aër circa nos continuò scatet. Hinc, ut infra lib. 4. cap. 1. dicemus, aër noster impurus nihil est aliud, quàm aether rerum diversarum effluviis repletus; quae quo copiosiora sunt, eò impuriorem censtituunt aërem. II. Nullum ergo verum vacuum per hoc Experimentum procurari potest; longeque majus ac perfectius est illud vacuum, quod per extractionem aëris è vitro, ex hemisphaeriis, ex aheno & cacabo procuratur, modo dicto in praecedentibus. III. Fateor tamen, effluvia quae tam in hoc, quàm in praecedenti Experimento intra tubum vitreum manent, tam esse subtilia, ac levia, ut aëri nostro impuro comparata quasi incorporea ac insensibilia censeri queant. Atque hac causa est, cur dum aër adhuc incumbit aquae intra cucurbitam A cententa, antequam extrahatur, aqua intra tubum CD suspensa maneat, quia nimirum prove supremum tubi illius verticem Cintus stabulantur jam nonnulla aquea effluvia, quae ex aquâ deorsum uitente, ac nonnihil subsidente evolarunt, & leviora sunt, quàm aër extra dictum tubum aquae cucurbitae superincumbens: unde hic aër partim pendere suo (licet exiguo, ob exiguam copiam) partim elatore sen vi elastica ac dilatativâ sui, aquam illam leviorem iam quàm ut aërem vincat, sustentat ac suspensam tenet. Sed de hac re accuratè in libro 4. agemus. βιωρος do, dodadio dendo dodo dodo dodo do: doque doda de dado dod. d. c. 4. 6. de

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
