# Technica curiosa 851

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/851
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/851

illuminet parietem perpendiculariter erectum, qui ipsum Solem respicit, lumen reflecti versus Solem, id est, versus Meridiem; & si tunc è regione parietis illuminati fiat foramen, ingreditur fortassis lumen reflexum, at umbra parietis illuminati in aeternum non ingreditur, quia paries nullam umbram projicit versus foramen, quoniam nec versus Solem eam projicit. Quod autem dicitur de hoc lumine reflexo, de omnibus aliis intelligi debet. Vides ergo quae absurda asserat Vir ille doctus? Asserit III. Dum inter Solem & foramen interponuntur corpora, impediri ingressum radiorum intra foramen, & ideo solas umbras ingredi, & apparere in cubiculis, similes ipsis corperibus quoad figuram. Addit se hoc saepius observasse. Si observavit, erat utique tota fenestra aut porta aperta, & sic experientiam non vidit de qua loquimur. Vidisse autem eum umbras corporum positorum inter Solem & foramen exiguum, praesertim vitro munitum, nunquam persuadebit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
