Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 852
Unproofread scanNot analysed yet
HabePpppp 2 Tabebantis lamelium arcuum, longitudine de latitudine serqualem apposita Figura ABC repraesentat, ad cujus utramque extremitatem erecta erant perpendiculariter pinnacidia, ut vocant, B &C; quorum illud, exiguum habebat in medio foraminulum D; hoc verò foramen grano lentis aequale, cum inserto aciculae capitatae extremo, ita ut capitellum corresponderet medio foraminis, collum verò seu pedunculus insisteret inferiori foraminis orbitae, prout in Figura apparet. Qui oculum admovebat foraminulo D, &visum dirigebat in foramen E, videbat aciculam capitatam non jam in foramine E, sed inter E &D. Alia Phaenomena hujus ejusdem lamellae notavit P. Nicolaus Zucchius, refertque in Philosophia Optica Par. 2. tract. 8. cap. 6. Sect. 2. in Parergo. Ego solùm hoc, quod retuli, notavi. Quaeritur causa hujus phaenomeni. Citatus Auctor exponere conatur &hujus, &aliorum à se notatorum causas quas ego tamen, ut verum fatear, non omnes intelligo. Apparentiae à me notatae hanc causam adsigno, quòd aciculae capitatae radii in foramine D decussantur, &oculum penetrantes refringuntur, ac magis divaricantur: quia igitur oculus videt aciculam per radios illos refractos ac divaricatos, videt illam sub majore angulo quàm faciant radii ejus directi ad foramen D; ideo apparere debet propiùs quàm revera sit, ibi nimirum, ubi radii refracti tantum distant à se invicem, quantum directi distant prope ipsam aciculam. Explicare rem non possum, nisi multa ex Opticis ac Dioptricis desumpta huc congeram. Vide itaque quae dixi in Par. 1. Magiae lib. 2. &9.