# Technica curiosa 854

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/854
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/854

Ediderat non diu antea, quàm moreretur, Epistolam ad Omnes Europae Mathematicos, meditati ac inchoati Operis nuntiam, quâ simul quid moliretur indicabat, simul suppetias à Viris doSpero tamen, inchoatum Opus à docta quactis implorabat, piam manu continuatum, aliquando lucem visurum. Interim ut quid in illo tractare Auctor cogitaverit, ex citata paulò antè Epistola perspiciat Lector, eam hîc subjicere placuit. EPISTOLA AD OMNES EUROPAE mathematicos, Operis TELEDIOPRICES nuntia, missa à R. P. Balthasare Conrado Societatis JESV. Omnibus Reverendis, Praenobilibus, Clarissimis, & quovis alio titulo conspicuis per Europen MATHEMATICIS. S. P. D. Balthasar Conradus S. I. IT quaedam conferam vobiscum, Illustres Animae, pauca illa quidem, sed quae momenti ac ponderis in totam Rempublicam nostram Litterariam maximi esse videantur, injectus mihi jam pridem nescio quis perurget calor. Quocirca non temerè sperarim fore, ut quantò major vos communis tangit cura boni, tantò huic meae ad vos Epistolae libentiùs otium è sublimibus illis vestris conceptibus rescindatis. Ex quo ergo primùm (nec pauci anni sunt) per nosse coepi Telescopium, didicique nec omnia ejusdem esse notae acbonitatis, & plurima plurimùm à summa abesse perfectione; ingens me invasit animus ac desiderium, imò & spes, eo aliquando deveniendi, ut certam ac infallibilem assequerer versonem, ad summam deducendi Telescopi perfectionem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
