# Technica curiosa 856

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/856
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/856

Itaque molior Opus justum ac integrum, quo totam hanc artem & quidquid de Telescopio dici aut quaeri potest, complectar; planèque ac dilucidè, sine tenebris, omnem quam hactenus ingenio qualicunque demum, experientiam indefessa, & sumptibus non modicis, scientiam in hoc genere consecutus sum, aperiam. Quia verò unius hominis vix est, Opus tam omnibus numeris absolutum, quàm & res postulat litteraria, & ipse ego desiderarem, in lucem protrudere; ideo aequum planè videtur, ut Vos etiam, Illustres animae, vestras quasi symbolas in medium conferatis. Quapropter Vos omnes etiam atque etiam rogo, ut si quis vestrum in hoc genere aliquid aut invenit ipse, aut aliunde rescit, ultra ea quae vel Sirturus, vel Scheinerus, vel Rheita, vel Hevelius, vel Magnan, vel P. Schottus, vel Borellus prodidit, aut ego promitto; dignetur id metum pro suo in commune bonum studio communicare. Vicissim bona polliceor fide, ita me eangratiâ, ac humanitate usurum, ut nulli quidquam de sua laude ac nomine deteratur. De reliquo radios ego vestros radio omniscii Numinis ex animo commendo, in dignas scientiâ nostra, & aeternitate speculationes. Valete, & favete. Vratis. laviae 17. Julii 1658. Vestrarum DD. Servus in Christo Balthasar Conradus. De Telescopiorum seu Tuborum opticorum confectione

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
