# Technica curiosa 860

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/860
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/860

At boni illi milites nunquam interemptorum numerum, sed solummodò excidium curantes, responderunt hoc tanquam certum & determinatum sibi incognitum; malleque omni remuneratione abstinere, quàm dubium pro comperto edicere. Habere se tamen manum sui Notarii, viri omnium testimonio fidelissimi, qui coram etiamnum si superstes foret, jurejurando, quae scripserit, vera attestaretur; quâ signatum reliquit, se omnibus conflictibus, quorum quinque fuerunt, praesentem, post exactissimum de numero caesorum examen, comperisse quavis vice tot interfectos, quot designarentur. Nullius tamen cladis exterminium (quod notatu & admiratione dignum videbatur) alterius excidio fuisse aequale. Quòd si huic sabulae Majestas Regia fidem praestare velit; equidem in ipsius & potestate munifica, & depraedicatissima futuros liberalitate, seque aeternùm utrique obstrictos. Cum autem quaereretur, quisnam ille sit numerus tanto sphyngis aenigmate obvolutus, inventum tandem est, esse ipsum numerum 61, 725; atque adeo si pollicitationi factae adhaerescere adlubescat, & in singulorum caesorum capita 100. aureos elargiri; summam horum, 6, 172, 500 persolvendam. Quod cùm prodigâ quasi, attamen Regali, atque ideo liberali manu factum fuisset; altercatio quamprimùm & contentio festivas gratulationum & acclamationum interturbavit vocos, de eo exorta inter Militem, quod quis tolleret. Sed sedata ilicò, & pacata omnia ad munificentissimi Regis prudentissimam legem, qua sancivit, Ut pecunia tota in quinque seipsam constituentes divideretur partes, quarum. zed by Google vigi hoc est, Prima cum Tertiae una quarta & quinque, ac Quintae una sexta & septem, minù Secundae una tertia & quatuor, ac Quartae una quinta & sex; aequales foret Secundae cum Quartae una quinta & sex, ac Primae una media & tribus, minùs Tertiae una quarta & quinque, ac Quintae una sexta & septem: Et haec Tertiae cum Quintae una sexta & septem, ac Secundae una tertia & quatuor, minùs Quartae una quinta & sex, ac Primae una media & tribus: Et haec Quartae cum Primae una media & tribus, ac Tertiae una quarta & quinque, minùs Quintae una sexta & septem, ac Secundae una tertia & quatuor: Atque haec demum Quintae cum Secundae una tertia & quatuor, ac Quartae una quinta & sex, minùs Primae una media & tribus, ac Tertiae una quarta & quinque Omnia autem haec residua simul collecta conficerent illammet ipsam à se summam donatam, scilicet 6, 172, 500.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
