Latin
CAPUT X
Kaspar Schott, Technica curiosa 862
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. Varia Naturae &Artis Experimenta, ab ingeniosissimis Regiae Societatis Anglicanae Asseclis instituenda. N Praeloquio ad Physicam Curiosam, &suprà 1. Par. initio liIbri primi, memini Societatis cujusdam doctorum Virorum in Anglica initae, quorum studium &labor omnis eò collimat, ut per varia Naturae &Artis Experimenta, tametsi non sine ingentibus sumptibus suscepta, rerum proprietates ac naturas, mirabiliumque effectuum causas indagent. Horum Experimentorum ingentem catalogum, Londino ex Anglia à quodam dictae Societatis sibi transmissum, dum haec scribo, mittit ad me Ultrajecto jam saepe memoratus Nobilissimus, &rei Litterariae promovendae studiosissimus Dominus Philippus Ernestus Vegilin à Claerbergen; quem latinè redditum Doctis &Curiosis Lectoribus communicandum censui. Sic autem Londino 1 Octobris Anni 1662. scribitur ad dictum Nobilissimum Dominum Vegilinum: De Societate Regia. quoniam ea etiamnum coalescit, parum exspectari adhuc potest quod in lucem publicam prodeat. Colligimus modò quae exhibere cogitamus Experimenta, &vix exhibendis initium dedimus. Interim ex adjuncto Catalogo discet Dominatio Vestra, quae iam fuerint materiae proposita atque collectae; quae omnes modò probam seu examen subeunt. Google itiz ed by subeunt. In praeditur, non uis eum, perpente meatumescunt. Edicebit fortassis brevi ipsa Laudabilis Societas, in quem praecipuè scopum collimet, ut eò deinde commodiùs ac fructuosiùs unà cum aliis ejusdem animi atque propositi doctis Viris humani generis communi bono promovendo incumbat.