Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 865-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Amjam, dum haec scribo, accipio Groningâ 17. Novemb. supradicti Ogero de Aus Teusing Anni à Viro Clarissimo atque Doctissimo Antonio Deusingio Elenateonendi nono colo chum contentorum novi Opusculi, quod de Foetu Mussipontano extra πλε σραὶ ποιαιο uterum in abdomine geniti recentissimè in lucem edidit, ac propediem ad me mittet. Contenta in dicto opusculo sunt haec. I. De vagitu infantis in utero. Ubi &de fletu &risu. 2. De pluviis prodigiosis. 3. Faeminae an rectè dicantur παρικβάσεις καὶ ἀμαρτήματα τῆς φύσεως, praevaricationes &errores Naturae? 4. De Pygmaeis &Gigantibus: Itemque monstris humani generis ex mixtione homiDe Hermaphroditis. num brutorumque animantium genitis. 5. 6. De Gemellis monstrosis: Acfaetu praegnante. 7. De phantasiae praegnantium virtute. 8. De fermento in genere ac speciatim seminis &cerevisiae. 9. De vasis artificialibus. 10. Circa rationalis animae ortum ex traduce difficultas diluta. II. De varia genesi ex diversis speciebus: Astransplantatione, seu conjugio diversarum specierum: Itemque seminum in idoneum locum reconditorum vi &energia: Variaque metempsychosi, vel potiùs metasomatosi. 12. An monstrosis partubus, ac quibusnam ex iis Baptismus decernendus? 13. De diversitate animarum, quae vulgò materiales dicuntur, &animae dictae rationalis, quoad subsistentia modum: Et, an plures animae in homine. 14. An Medini sit morhos insanabiles aggredi? 15. An liceat humani generis monstan occiRrrrr occidere? vel abortum quandoque procurare? 16. De attractione uteri; ejusdemque retentione; Nec non ejusdem perceptione odorum. 17. De perdicibus ac vulturibus sine marium conjunctione parientibus. 18. De ventriculo in thorace reperto. 19. De barbaris in Medicina vocabulis: Abusu chimiae: Atque imperitia terminorum ac linguae. 20. De naturali generatione faetus Mulsipontani extra uterum. 21. De permutatione substantiae cadaverum: Inedia diuturna: λσφυξία, &Απνία: Itemque vita Molae: Et monstro humano sine corde. 22. De lampadibus subterraneis: vi plastica Macrocosmi: Ac de ovis nonnulla. 23. De auri confectione, &metallorum transmutatione. Item de Lapide Philosophorum seu Panacea. 24. De metamorphosibus variis: Nebucadnezaris mutatione: Ecstasi. 25. Historia partus infelicis, quo ossa infantum per abdomen prodierunt. Haec omnia pertractat, sine dubio, Auctor Eruditissimus pro more suo eleganter, doctè, ac solidè: