# Technica curiosa 866

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/866
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/866

CAPUT XI. Character novus Physiognomicus excellentis ingenii, certae rugae frontis. YNgenii dotem eximiam esse, & maximo apud omnes nationes A in pretio, nemo est qui ignorat. Signa ejus non pauca, ex temperamento, ex corporis statura, ex capitis quantitate, aut figura, ex pilorum colore, faciei conformatione, latitudine frontis, nasi aduncitate, oculorum parvitate, aliaque membrorum diversorum corporis conformatione, desumunt Aristoteles, Porta, Niquetius, aliique Physiognomici non pauci. Nullum tamen legi, qui ex rugis frontis de ingenio hactenus conjectarit. Quam meritò, immeritove, jam patebit. Ac principio quidem nihil de ingenii praestantia ex rugis scontium conjici posse, nullâ indigere videtur probatione. Quam enim probabilem connexionem reperias inter externos frontis sulcos, & internam ingenii praestantiam? Nisi fortè ridiculè opineris, quod quemadmodum ex multa & profunda aratione fertilitas agri in futura messe colligitur, ita frontem multis rugis exaratam fertilitatem ingenii portendere. Verùm eodem tu jure eandem ingenii ubertatem ex fronte sordidata deduces, cùm etiam fimatus ager fertilior evadat. Quo tamen quid absurdius?

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
