# Technica curiosa 867

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/867
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/867

Certè si quid asperitas rugarum notaret, potiùs iracundos an imi motus, aut mentis meditabundae stupiditatem, quàm ingenii dotes indicaret, uti in Magia Physiognomica Par. 4. Magiae lib. 7. Syntagm. 2. cap. 6. diximus. Accedit quòd ob eandem rationem, ob quam quidam caput conicae gestant figurae, alii sphaericę, alii quadratae, aliqui etiam rugas in fronte ostentant, aut frontem facilè in rugas asperant, quia videlicet Cajeta aut nutrix eorum etiamnum infantum teneram cutem aut fasciis constringendo, aut comprimendo manibus, in rugas ac sulcos assuefecerunt. His tamen non obstantibus, longa experientia, & quotidiana αὐτψία nonneminem docuit, tametsi ex fronte, quae omni penitus rugâ caret, nullum aut stupiditatis, aut acuminis ingenii judicium desumi possit, cùm & hîc verum sit illud Philosophi, Ex nihilo nihil fit; rugatam tamen, ac certo modo paulò post explicando striatam frontem, non tantùm probabilem, sed ferè certam ac infallibilem conjecturam animum advertentibus praebere. Nec quòd istud ex rugis indicium, hactenus Physiognomonos latuerit, futile propterea ac falsum existimari debet. Quàm enim multa (inquit) è puteo Democriti funibus ingenii, aut fortuiti casus in dies extrahuntur? Quis Tubum Opticum adinvenit? fortuita combinatio duorum vitrorum apud mercatorem Middelburgi in Selandia. Quis artem auri tonantis conficiendi? sulmen casuale extracti ab auro spiritûs magnâ alembicorum chymicorum strage. Quis Pyrotechnicam, seu artem pulveres nitratos praeparandi? eadem scilicet fortuitę experientiae occasio. Haec igitur non tantùm esse potuit, sed enim verò fuit mater huius curiosae Filiae, conjecturalis inquam scientia de ingenii ex rugis frontium praestantia. Observator primus, primusque dictae conjecturalis scientiae Auctor, est R. P. Georgius Behm, cujus suprà cap. 5. & alibi saepe mentionem feci. Scribit hic Znoymâ Bohemiae I. Aprilis AnRrTFT 2 N 160. & alium anno 169. Glominutilium id enim Magistionum, Phylosophiae inauguratione, Quaestionem à Dominis Neo-Magistris sibi propositam, An ex rugis frontis de ingenio conjici possit, resolvisse in haec verba. Scio etenim hominem, ac intimè novi, utpote mihi familiarissimum, cui cas peperit hanc, de qua disputo, scientiam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
