Latin
PERPETUUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 873
Unproofread scanNot analysed yet
Hos numeros ita dispositos vocant Mensulas planetarum, sacras planetarum Tabulas, planetarum Sigilla, ut Planetarum Mensulae diximus in Magia Arithmetica, quae est in 3. Par. Magiae lib. peseu sigilla. nultimo. Has mensulas ajunt multis admodum magnisque caelestium virtutibus insignitas esse, teste Cornelio Agrippa lib. 2. Philosophiae Occultae cap. 22. Imò tantum iis tribuunt, teste Athanasio Kirchero to. 2. Oedipi Classe 7. cap. 4. circa initium, ut nihil non in rerum natura iis se demonstrare posse putent. Harum tamen Tabularum seu Mensularum praecipuè septem habent in magna Veneratione, easque septem planetis attribuunt, quòd sculptae in certis laminis certo modo acceremoniis, miram habeant virtutem ad dictorum planetarum virtutes atque influentias in homines illas laminas gestantes derivandas. Prima dictarum Mensularum constat novem particularibus numeris, ab unitate usque ad novem, ita dispositis, ut singularum serierum summae efficiant 15. Continet itaque quadratum numerum 9: cujus Radix est S. Et hanc tribuunt Saturno. In Secunda disponunt quadratum numerum 16. cujus quadrata Radix est 4; &tribuunt Jovi. In tertia quadratum 25, cujus radix 5, disponunt; &tribuunt Marti. In quarta quadratum 36, cujus radix est 6; &tribuunt Soli. In quinta radicis 7, quadratum 49 disponitur, &Veneri tribuitur. In sexta radicis 8, quadratum 64 collocant, &dedicant Mercurio. In septima denique Mensula disponunt radicis 9. quadratum numerum 8, &Lunae attribuunt. Earum baSed hujusmodi Mensularum vanitas, numerorumque in illis disnitas. positorum inefficacia, cùm ex aliis, tum vel maximè ex hoc demonstratur, quòd quivis quadrati numeri, imò quivis arithmeticè proportionales, sive ab unitate inchoentur, sive non, &sive numeri solâ unitate se excedant, sive non, dicto modo disponi in laterculis intra quadrata efformaris possunt. SIIII Pracedatur deinde de veram, versus tendendo ad partes inferiores, ut monstrat diameter in quadratulo efformata, ubi B: quoniam verò illud spatium est extra Figuram, numerus 2. qui illic scribendus esset, ponitur in primo &summo quadratulo illius columnae, videlicet in C.