# Technica curiosa 881

Kaspar Schott, Technica curiosa, PERPETUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/881
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/881

In quadratis paribus hic modus est: quadrato additur unitas, productum multiplicatur per dimidiam radicem, oriturque summa unius columnae; quae multiplicata per integram radicem dat summam omnium numerorum. Vt quadrato 16 addita unitate, prodeunt 17; quae ducta in dimidium radicis, id est, 2, dant 34 numerum unius columnae; qui multiplicatus per radicem 4, producit 136 summam totius aggregati. Haec omnia Dominus Kinnerus. Ex quibus patet, difficillimam & intricatissimam esse dispositionem numerorum Radicum parium, juxta has regulas: at praxis quam alii praescribunt, adhuc difficilior & intricatior est. Plura qui volet circa has Planetarum Mensulas, & circa nonnullas proprietates mirabiles in earum dispositione elucescentes, adeat P. Athanasii Kircheri Oedipum Aegyptiacum loco suprà citato.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
