Latin
CAPUT XV
Kaspar Schott, Technica curiosa 882
Unproofread scanNot analysed yet
Artificii Auctor est idem qui citati Magdeburgici Experimenti, Praenobilis atque amplissimus Dominus Otto Gericke, Magdeburgensis Patritius &Consul; qui tametsi id unà cum illis quae suprà citato loco adduxi, multisque aliis à se felicissimè excogitatis, Operi suo quod prae manibus habet, inserere cogitet, dignatus nihilominùs fuit prosua singulari Humanitate mihi ante; editionem dicti Operis communicare, &per Filium Praenobilem Amplissimumque Dn. Ottonem Gericke, Celcissimi Principis Anhaltini Consiliarium, ad me nuper transmittere. Res est uti nova, ita ingeniosa, &omnino digna quae solis Principibus, aut Amicis intimis communicetur: Desiderium tamen, quo prodesse omnibus cupio, eam quoque ut luci publicae darem, impetravit. Itaque artificium in hoc consistit Fiat ex lamina aurichalcea canalis AB lubitae capacitatis, pro magnitudine videlicet pilae plumbeae quam ejaculari placet. Uni ejus extremitari, nempe A, adferruminetur orbiculus itidem aurichalceus DE, torno nonnihil excavatus (relicto tamen per circuitum circulari limbo) ut orbiculum coriaceum K recipere queat, qui foramen A tegat, atque occludat. Canalis hic parte suâ inferiore, ubi C, fissuram habeat, quae longitudine dimidiam digiti latitudinem adaequet, latitudine verò dorsum cultri cibarii non excedat. Infra hanc Fissuram, ab A usque ad F, imbricatus canaliculus adferruminetur praedicto canali, qui in tubulum coniformem decurratum FG desinat. Qui quidem conus FG è lamina ferrea stanno obducta (von Blaͤch) tantae amplitudinis elle deber, ut Recipientis I (quem lib. 1. Partis 1. suprà descripsimus cap. 1. )epistomium H exactè expleat: aut si gracilior sit quàm ut dictum epistomium explerequeat, lino aut stuppâ involvatur, &contra omnem aëris ingressum egressumque muniatur. Hactenus fabrica scloperi. Usus ejus hic est. I. Recipiens I memoratum, omni aeste per die eructuantum ante lo cit. capientes, sum. ponatur scabello excavato, aut apertae superiùs cuppae L, aliive simili sulcimento, tum ut in omnem partem pro libitu verti, &in dato situ firmari queat, tum ne pondere suo &sclopeti superpo siti laedatur. II. Canalis AB, mediante tubulo coniformi FG, inseratur epistomio H, Recipientis.