# Technica curiosa 884

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/884
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/884

ulnas decurtatus fuit. III. Opus quod Praenobilis hujus & aliorum Experimentorum Magdeburgicorum Auctor molitur, & jam poenè confectum habet, hac cum Epigraphe (quam nuper ad me misit) prodibit: EXPERIMENTUM NOVUM MAGDEBURGICUM, Admodum Re. Dn. Pat. Gaspare Schotto è Societate JESU, & Herbipolitanae Academia Matheseos Professore, in fine illius Mechanicae Hydraulico-pneumaticae, Anno M. DC. LVII. primùm editum; Nunc verò ab ipso Auctore OTTONE GERICKE; Patritio & Magdeburgensis Civitatis Consule Recognitum, variisque novis Experimentis; uti & singulari tractatu de aëris pondere circa Terram; de spatio ingenti inter astra quod Caelum, vel Aether, vel Vacuum vocatur, de Virtutibus mundanis; de Mundo nostro Planetario; de stellis, fixis, & eo quod finit eas &c. auctum & perfectum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
