Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 899
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea iis magis inslati, ineffabilia DEI mysteria, &quae sunt supra Scripturam arcana, sese invenire &scire jactant, per quae etiam prophetare, &virtutes ac miracula sese perficere, sine rubore, magnâ audaciâ mentiri non erubescunt. Omitto alia hujus generis passim à viris doctissimis in Cabalam jactata scommata. Haec cùm audivissem ac legissem de Cabala, ut ejus naturam penitiùs rimarer atque cognoscerem, falsa à veris discernerem, sincerumque de re tota judicium ferrem; sedulò conquirere, ac diligenter evolvere coepi, quotquot sciebam è Latinis de ea quoquo modo scripsisse; ut quoniam fontes ipsos adire non poteram, Hebraeorum inquam &Rabbinorum monuXXXXX 2 numenta, è rivis saltem arida prolucrem labora Legi itaque, ac diligenter expendi ante omnes, foannis Pici Mirandulae Comitis Apologiam, quam pro nongentarum Conclusionum Romae ad disputandum publicè propositarum defensione contra obtrectatores scripsit; quoniam is primus est, quod sciam, qui Cabalae nomen ¬ionem inter Latinos invexit, ut ipsemet de se fatetur in dicta Apolog.