# Technica curiosa 899

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/899
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/899

Praeterea iis magis inslati, ineffabilia DEI mysteria, & quae sunt supra Scripturam arcana, sese invenire & scire jactant, per quae etiam prophetare, & virtutes ac miracula sese perficere, sine rubore, magnâ audaciâ mentiri non erubescunt. Omitto alia hujus generis passim à viris doctissimis in Cabalam jactata scommata. Haec cùm audivissem ac legissem de Cabala, ut ejus naturam penitiùs rimarer atque cognoscerem, falsa à veris discernerem, sincerumque de re tota judicium ferrem; sedulò conquirere, ac diligenter evolvere coepi, quotquot sciebam è Latinis de ea quoquo modo scripsisse; ut quoniam fontes ipsos adire non poteram, Hebraeorum inquam & Rabbinorum monuXXXXX 2 numenta, è rivis saltem arida prolucrem labora Legi itaque, ac diligenter expendi ante omnes, foannis Pici Mirandulae Comitis Apologiam, quam pro nongentarum Conclusionum Romae ad disputandum publicè propositarum defensione contra obtrectatores scripsit; quoniam is primus est, quod sciam, qui Cabalae nomen & notionem inter Latinos invexit, ut ipsemet de se fatetur in dicta Apolog.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
