Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 903
Unproofread scanNot analysed yet
PARS PRIMA. DE CABALA IN COMMVNI. Tclariùs in re intricatissima, &magis methodicè procedam, tractatum totum in partes aliquot, veluti corpus dissecandum atque inspiciendum in membra, anatomico more dispertiar. Acprimâ quidem hac Parte nonnulla, quae Cabalae universae communia sunt, praemittam. CAPUT I. De Cabalae Etymologia, Significatione, ac Definitione. Cabala, vel potiùs Rabala, seu Kabalah, si nomen spectes, Cabala cormon. Capud Hebraeos idem significat quod Acceptio, sive Receptio: derivatur enim à radice PQB Kabal vel ut aliis punctis nonnulli legunt, Ribel; quod accipere significat; quoniam (ut Rabbini, seu Hebraeorum sapientes afferunt, &mox videbimus) à primiss Patribus accepta est scientia. Kabala ut correlativum ex opposito respondet BOD MaMafora sorah, id est, Datio, seu Traditio, à radice Masar, quod traetymon. dere significat: nemo enim accipit, nisi alter det; adeoque unius ejusdemque rei acceptio, est etiam traditio; &quod unius respectu acceptio appellatur, respectu alterius dici potest traditio. Hinc factum, ut eandem scientiam quam Hebraei Cabalam appellarunt, subinde etiam alio nomine Masoram dixerint; quamvis prius nomen magis invaluerit. Hoc modo sumpta Cabala, significat quamlibet doctrinam à majoribus s medioribus tenuestium, eine acceperim. Cuius amnes, an pisc. gnificatione de eâ hîc non agimus, sed prout significat. Secretam atque Symbolicam Hebraeorum Theologiam, à DEO Moysi inspiratam, &ab hoc ad posteros seniores ac sapientiores ejusdem Gentis traditione derivatam.