# Technica curiosa 904

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/904
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/904

Aiunt enim Hebraei, scientiam illam, quam κατ ἐξοχην Cabalae nomine cohonestarunt, nihil aliud esse quàm Secretiorem quandam Sacrae scripturae expositionem, quae olim in Lege Veteri non fuerit scripta, sed ore solùm tradita, non quidem omnibus passim, uti Scriptura ipsa, sed Senioribus duntaxat; & ab his deinde ad alios ejusdem conditionis Viros successivè derivata, ut mox constabit. Et ideo Cabala apud Hebraeos 779. IVT, torah bechal, peh id est, lex deore, appellabatur; cum è contrario Scriptura ipsa sacra, torah scebich tab, hoc est, lex descripto, seu quae inscripto est, appellaretur. Ut autem Masorah non ipsam duntaxat traditionem, sed traditam etiam rem doctrinamque significat, ita & Kabala non acceptionem solùm, sed acceptam quoque rem & doctrinam, ut bene advertit Serarius in suo Rabbino priore cap. 13. Cabalam hoc modo acceptam varii variè definiunt, vel potiùs describunt. Reuchlinus lib. I. de Arte Cabalistica: Est enim Cabala, inquit, divinae revelationis, ad salutiferam DEI & formarum separatarum contemplationem traditae, symbolica receptio. Eandem definitionem affert Athanasius Kircherus in Oedipo Aegyptiaco lo. 2. classe 4. cap. 1. ubi aliter eam sic quoque definit: Cabala est divinarum humanarumque rerum arcana, per Mosaicae legis typum, allegorico sensu tradita & insinuata facultas. Paulò ante citatus Reuchlinus. lib. 3. ait, Cabalam nihil aliud esse nisi Symbolicam Theologiam, in qua non modò litterae ac nomina sunt rerum signa, verùm res etiam rerum. Omitto aliorum definitiones, quoniam intelligi nequeunt sine sequentium cognitione. Ego sic eam definio. Cabala est doctrina divina, non scripto primùm, sed voce duntaxat tradita, & aliquamdiu oretenus transmissa ad posteros. Sed haec meliùs intelligentur ex dicendis cap. 2.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
