Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 910
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangeliis meminit, dicens: Super cathedram Moysis, inquit, sederunt Scribae, &Pharisaei: omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate &facite; secundùm autem facta eorum nolite facere. Doctrina ergo horum in posterum quae ab ipso Scriptore Legis accepta, in hoc Seniorum &numero &officio conservata est. His verbis expressè D. Hilarius docet, praeter Legem scriptam, fui! è à Moyse traditam Senioribus etiam quandam secretiorem doctrinam, qua Legem exponerent. Et hanc ait eodem loco fuisse etiam communicatam LXX Interpretibus, qui Scripturam sacram ex Hebraica in Graecam transtulere linguam; ideoque illorum interpretationem nonnunquam ab Hebraico textu discrepare. Hi itaque Seniores (subdit Hilarius) libros hos transferences, &spiritualem secundùm Moysis traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti, ambigue lingua Hebraicâ dicta, &varia quadam ex se nuntiantia, secundùm virtutes rerum certis &propriis verborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes. Et ex co fit, ut qui postea transtulerunt, diversis modis interpretantes magnum gentibus attulerint errorem, dum occultae illius à Moyse profecta traditionis ignari, ea quae ambiguè linguâ Hebraâ commemorata sunt, incertis ipsi judiciis ediderunt. Haec Hilarius; qui etiam existimat, Christum Dominum in citatis ex Evangelio verhis Cabalam, Scribis &Pharisaeis traditam, insinuasse. §. IV. Cabalae originem à DEO esse, confirmatur. X dictis hactenus patet, quid de Cabalae origine &primam pro Sibalae priginem à Epagatione sentiendum.