# Technica curiosa 910

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/910

Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangeliis meminit, dicens: Super cathedram Moysis, inquit, sederunt Scribae, & Pharisaei: omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate & facite; secundùm autem facta eorum nolite facere. Doctrina ergo horum in posterum quae ab ipso Scriptore Legis accepta, in hoc Seniorum & numero & officio conservata est. His verbis expressè D. Hilarius docet, praeter Legem scriptam, fui! è à Moyse traditam Senioribus etiam quandam secretiorem doctrinam, qua Legem exponerent. Et hanc ait eodem loco fuisse etiam communicatam LXX Interpretibus, qui Scripturam sacram ex Hebraica in Graecam transtulere linguam; ideoque illorum interpretationem nonnunquam ab Hebraico textu discrepare. Hi itaque Seniores (subdit Hilarius) libros hos transferences, & spiritualem secundùm Moysis traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti, ambigue lingua Hebraicâ dicta, & varia quadam ex se nuntiantia, secundùm virtutes rerum certis & propriis verborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes. Et ex co fit, ut qui postea transtulerunt, diversis modis interpretantes magnum gentibus attulerint errorem, dum occultae illius à Moyse profecta traditionis ignari, ea quae ambiguè linguâ Hebraâ commemorata sunt, incertis ipsi judiciis ediderunt. Haec Hilarius; qui etiam existimat, Christum Dominum in citatis ex Evangelio verhis Cabalam, Scribis & Pharisaeis traditam, insinuasse. §. IV. Cabalae originem à DEO esse, confirmatur. X dictis hactenus patet, quid de Cabalae origine & primam pro Sibalae priginem à Epagatione sentiendum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
