# Technica curiosa 911-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/911-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/911-2

Nemo certè est ferè, tam ex Hebraeis, Deo esse quàm ex Catholicae Ecclesiae Scriptoribus, qui revocet in dubium confirmatur. de Moyse, quin praeter Legem scriptam acceperit etiam à DEO interpretationem ejus mysticam, aut anagogicam. Haec autem est Cabala. Certum etiam videtur, ipsum notitiam illam non pro se solo accepisse, secum interituram, sed ut eam aliis etiam communicaret. Probabilissimum ergò est, & propter allata testimonia apud me indubitatum, eam à Moyse communicatam Senioribus septuaginta, à se Domini jussu electis, & ab his deinde traditam successoribus in eodem munere, idque oretenus tantùm usque ad Esdrae tempora, quando fuit septuaginta libris comprehensa, & in posterum scripto etiam ad seniores transmissa. Ab Esdrae temporibus usque ad Christi adventum, & sequenti. Cabalo à Rabbinae bus deinceps saeculis, fuit haec Cabala per Judaeorum Rabbinos vacorrupta. riè aucta, & multis libris denuò conscriptis comprehensa: nonnullis tamen interdum nugis & erroribus depravata, uti ex sequentibus patebit. Libri tamen Cabalistici, qui ante Christi adventum scripti sunt, minùs corrupti sunt, quàm qui postea sunt scripti: nam antea nec odio in Christum, nec invidiam in Christianos laborabant Rabbini, uti postea contigit. Certè Picus de suis quos habebat, fatetur, omnia in illis contenta, conformia esse fidei nostrae mysteriis, & Ecclesiae Catholicae doctrinae, ideoque eos non parum utilitatis afferre ad Judaeorum perfidiam convincendam. Idem etiam fatetur Galatinus lib. 1.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
