Latin
PROPOSITIO XLVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 912
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLVII. Horometrum Trochleatum, sive ex meris Trochleis absque ulla Rota dentata conficere Compendiosum &Expeditum hoc Horometrum tanquamsimplicissimum ultimo loco Philotechni benevolique Lectoris judicio proponendum censuimus; idque non accuratam descriptione, sed perfunctoriâ, ut habeat ille quod suppleat industria suâ promptitudineue ingenii, dum mihi properanti ad scriptionis hujus finem, singula haec, &alia quae proponi poterant, accuratè prosequi non licuit. Technasma. Sit Trochleola AB, circasuum axem, vel etiam cum axe mobilis: huic, artificio Propositionis 4. connectatur Perpendiculum MNP. idque mediante virgulâ MA. videatur hac super re Prop. citata. 2. Ex Trochleola AB suspendatur Trochlea CD. mediante funiculo perpetuo &nodoso, sive ii nodi fiant ex dispositis &firmatis sphaerulis in funiculo, sive nectendo eosdem ex ipsamet chorda: istis autem nodis, aequalibus intervallis ab invicem distantibus respondeant cavitates in utraque Trochlea AB, &CD. 3. Trochlea CD habeat in axe suo firmatam Trochleolam EF, ex qua suspendetur simili planè modo Trochlea GH: &sic deinceps quotquot erunt necessariae Trochleae continuari poterunt. 4. Ex infimae Trochleae, v. g. ipsius GH, Trochleola IK appendatur Fondus L ad motum Trochlearum Perpendiculique sufficiens. Axes omnium Trochlearum suspensarum movebuntur non intra foramina stabilia, sed intra crenam quandam à summo ad imum excisum; ut dum Chordae inae Perpetuae &nodosae contrahuntur vel distenduntur, axes Trochlearum sustolli vel deprimi possint. Reliqua quae huc pertinent, ut sunt Proportiones Trochlearum ad invicem, aliunde non difficulter intelliguntur. Mons. Circumactis vi Ponderis L omnibus iis Trochleis, movebitur circulariter et Frochleola AB, &per virgulam AM aAl. Brei brachtet per alsedibus. Ne in cernitio suo siue puncto suo. pensionis N. liberè mobile. Adverte 1.