Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 912-2
Unproofread scanNot analysed yet
in principio Librorum Rambam, in Massecheth, seu Tractatu Auoth, in Thisbi apud Rabbi Eliam, in Praefatione Libri Magni praeceptorum apud Rabbenu Mosen Makotsi, in Libro Cabalae apud Rabbi Abraham Levitam, in Historia seu Fabula de Judaeis clausis apud Eldad Daneten, in Juchiasin apud Rabbi Abraham Zacuth, in Tsameach apud R. David de Pomariis, &multis aliis in locis ac libris Rabbinorum. In hoc tamen conveniunt omnes, Moysen immediatè accepisse scientiam illam secretam, &ab ipso deinde alios septuaginta quos elegerat: sive autem immediatè ab ipso Moyse sic eam acceperint, sive mediatè per Josuam (quod Picus etiam in principio Apologiae suae paulò ante Quaest. 1. asserit) parum refert. II. Primam Cabalae originem, ac propagationem, Joannes Reuchlinus lib. I. Artis Cabalist. &Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 4. cap. 4. &iterum in Itinerario Exstatico I. Dialogo 2. cap. 11. cum nonnullis Rabbinis &Hebraeorum scriptoribus quos citat, deducunt ab ipso Adamo, per Abel, Seth, caeterosque Patriarchas ante &post diluvium; ac deinceps per Prophetas, Scribas Legis, Seniores magni Concilii, aliosque quos ibi longâ serie enarrant. Sed quod nos diximus, verius est: Scriptores enim quos citant, tantùm loquuntur de revelatione venturi Messiae Adamo ab Angelo facta; haec autem non est Cabala de qua loquimur, quandoquidem ab Adamo usque ad Moysen nulla fuit (ut credibile est) scriptura, cujus interpretandi scientia dicitur Cabala. III. Moysen à DEO accepisse &Legem, &scientiam interpretandi Legem mysticè; primamque tradidisse omnibus, alteram tantùm Josuae &Senioribus; confirmat Reuchlinus lib. 3. Cabalae ex D. Gregorio Nazianzeno lib. de statu Episcopor. &lib. I. Theologiae. Bonfrerius verò cap. 21. Praeloquiorum in sacram scripturam Sect. 2. idem ex eodem Nazianzeno probat Apolog. 1. Verba Gregorii lege apud ipsos, vel apud Auctorem. IV. Hebraeorum libri qui de Cabala tractant, extant plurimi, quos magno numero cum Auctoribus singulorum recitat Serarius Seratius Quas. &in Caput Io. Jesu. a. Recte disten uno lib. I. An tu Cabalisticae, Andreas Masius in fine Commentariorum Josuae Petrus Gregorius Tolosanus lib. 12. de Republ. cap. 8. Plurimos illorum comparaverat sibi magnis sumptibus Piciis Mirandulanus, praesertim illos qui Esdrae temporibus conscripti fuisse credebantur, uti ipsemet fatetur in fine Quaestionis 5. Apologiae. Multos etiam vidi Romae apud P. Athanasium Kircherum, ex quibus ipse desumsit illa, quae in suo de Cabala tractatu habet.