# Technica curiosa 912

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/912
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/912

PROPOSITIO XLVII. Horometrum Trochleatum, sive ex meris Trochleis absque ulla Rota dentata conficere Compendiosum & Expeditum hoc Horometrum tanquamsimplicissimum ultimo loco Philotechni benevolique Lectoris judicio proponendum censuimus; idque non accuratam descriptione, sed perfunctoriâ, ut habeat ille quod suppleat industria suâ promptitudineue ingenii, dum mihi properanti ad scriptionis hujus finem, singula haec, & alia quae proponi poterant, accuratè prosequi non licuit. Technasma. Sit Trochleola AB, circasuum axem, vel etiam cum axe mobilis: huic, artificio Propositionis 4. connectatur Perpendiculum MNP. idque mediante virgulâ MA. videatur hac super re Prop. citata. 2. Ex Trochleola AB suspendatur Trochlea CD. mediante funiculo perpetuo & nodoso, sive ii nodi fiant ex dispositis & firmatis sphaerulis in funiculo, sive nectendo eosdem ex ipsamet chorda: istis autem nodis, aequalibus intervallis ab invicem distantibus respondeant cavitates in utraque Trochlea AB, & CD. 3. Trochlea CD habeat in axe suo firmatam Trochleolam EF, ex qua suspendetur simili planè modo Trochlea GH: & sic deinceps quotquot erunt necessariae Trochleae continuari poterunt. 4. Ex infimae Trochleae, v. g. ipsius GH, Trochleola IK appendatur Fondus L ad motum Trochlearum Perpendiculique sufficiens. Axes omnium Trochlearum suspensarum movebuntur non intra foramina stabilia, sed intra crenam quandam à summo ad imum excisum; ut dum Chordae inae Perpetuae & nodosae contrahuntur vel distenduntur, axes Trochlearum sustolli vel deprimi possint. Reliqua quae huc pertinent, ut sunt Proportiones Trochlearum ad invicem, aliunde non difficulter intelliguntur. Mons. Circumactis vi Ponderis L omnibus iis Trochleis, movebitur circulariter et Frochleola AB, & per virgulam AM aAl. Brei brachtet per alsedibus. Ne in cernitio suo siue puncto suo. pensionis N. liberè mobile. Adverte 1.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
