Latin
CAPUT XI
Kaspar Schott, Technica curiosa 914
Unproofread scanNot analysed yet
meae, quâ in Artium arcana feror propensioni permittam, dubo operam, ut DEI Ter Optimi, Terque Sapientissimi in Scientiis &Artibus, (in quibus eum maximè veneror,) gloriam, quantùm ipsius favore licuerit, totis viribus promoveam. Spem perennis Motus in Oravibus solidis ego maximam colloco in arrificio Aequilibrii &Impetus, concurrentibus auxiliariis Helice, &Pendulo: &in supra memoratis A nalectis ex posui aliquot non omninò contemnenda Technasmata, quae gnavi Artificis industria in opus deducta, si non illum optatum felicemque successum, conarum tamen minimè temerarium habitura mihi videntur. Cùm igitur Technicen aevi nostri deficiat Principium infiniri Motus Arti intrinsecum, &non Geometrica tantùm, sed &Empirica Demonstratione firmatum, esset autem animus, ostentandi saltem artificii causâ, construendi Horologium quoddam Ponderis attractione non indigens, accersenda erunt auxilia ab ipsa Natura, quibus aequivales quaedam motûs perennitas, etsi multò deterioris conditionis obtineatur. Hujusmodi verò non tantùm ab ipsis Elementis, in quibus Physica quaedam circularisque motio in Universo deprehenditur, sed etiam à mixtis quibusdam petenda erunt, &ab Arte debitè applicanda Machinis, ut hae perennem motum Mixtum, sive Physico Mechanicum efficiant. Erunt autem motus eiusmodi non absolutè Perpetui, sed ex hypothesi tantùm, quamdiu videlices ordinarius Naturae cursus in Universo perdurat, aut Principis illa Physica, ex hominum libera voluntate non removentur aut impediuntur. Verùm ut ab ipsis fundamentis ejus Perpetuationis tota ratio intelligatur, sit