# Technica curiosa 918

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/918
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/918

didisse ajunt Cabalistae ipsum Cabalae auctorem DEUM Moysi, hunc oretenus Senioribus, hos successoribus, donec Esdrae temporibus fuerit scripto mandatus, ut vidimus cap. 2. Nec mirum videri debere ajunt Cabalistae, ex Scriptura sacra, characteribus Hebraicis exarata, tam mira & arcana erui posse, quoniam tam Hebraica lingua, utpote prima quâ mortalium genus usum fuit jam ab initio conditionis suae, atque à DEO ipso inspirata Protoparentibus nostris, quàm Hebraica scriptio, ab eodem DEO Moysi primùm tradita (ut fusè & doctè probat P. Joannes Eusebius Nierembergius lib. I. & 2. de origine sacrae scripturae; quamvis nos contrà senserimus suprà lib. 8. cap. ult. ) habet nescio quid divinum & admirabile supra omnes alias linguas & & scriptiones, ut nihil in illis singulari significatione, usu, mysterio careat. Unde omnes & singulae Hebraici Alphabeti litterae sunt significativae, eoque ordine collocatae, ut earum significatio perfectissimum atque profundissimum sensum efficiant, ut ex sequentibus patebit. §. I. Alphabeti Hebraici litterarum significatio, ex Eusebio Caesariensi. Usebius Caesariensis lib. 10. de Preparatione Evangelica cap. 2. de litterarum Hebraici Alphabeti significatu haec habet. Omnes autem litterae apud Hebraeos viginti duae sunt. Quarum prima Aleph dicitur, quod latinè Disciplina dici potest. Secunda Beth, quod Domus, significat. Tertia Gimel, quod vocis plenitudinem significat. Quarta Daleth, quod Librorum dici potest. Quinta He, quòd vocabulum Ista significat. Quae omnes voces talem sensum efficiunt: Disciplina domus, plenitudo librorum haec. Deinde Lam, quod vocabulum significat Vivit. Octavum Hech, Heist, aut sane sunt nectus. Tertum, hae sunt, leuisse vtilio, vivens Nonum Tech dicitur, id est, Bonum. Decimum Jod, & interpretatur Principium. Simul haec duo, Bonum principium significant. Vndecimum Caph, latinè tamen. Duodecimum Lamed, quod Disce; & postea Samech, quod interpretatur Auxilium. Totum hoc simul significat: Tamen disce auxilium.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
