Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 920
Unproofread scanNot analysed yet
Aleph, doctrina interpretatur; Beth, domus; Gimel, plenitudo; Dalech, tabularum; He, ista; Vau, &Lain, haec; Hech vita; Thet, bonum; Jod, princibium; Caph, manus; Lamed, disciplinae, sive cordis; Mem, ex ipsis; Nun, sempiternum; Samech, adjutorium; Ain, fons, sive oculus; Phe, os ab ore, non ab osse dictum intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris. Lade, justitia. Coph, vocatio; Res, capitis; Sin, dentium; Thau, Signa. Post interpretationem elementorum, intelligentia ordo dicendus est. Aleph, Beth. Gimel, Daleth, prima connexio est, Doctrinâ domus, plenitudo tabularum; quod videlicet Doctrina Ecclesiae qua Domus DEI est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum. Secunda connexio est, He, Vau, Zain, Heth. Ista &haec vita: quae enim alia potest esse vita sine scientia Scripturarum? per quam etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium. Tertia connexio habet, Teth, Jod, Bonum principium; quin quamvis nunc sciamus universa quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, &ex parte prophetamus, &nunc per speculum in aenigmate videmus: cum autem meruerimus esse cum Christo, &similos Angelis fuerimus; tunc librorum doctrina cessabit; &tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est. Quarta connexio est, Coph, Lameth, Manus disciplinae sive cordis. Manus intelliguntur in opere, cor &disciplina intelliguntur in sensu: quia nihil facere possumus, nisi priùs quae facienda sunt, sciverimus. Quinta connexio est, Mem, Nun, Samech, Ex ipsis sempiternum adjutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est, ex Scripturis aeterna subsidia ministrari. Sexta connexio est, Ain, Phe. Zade, Fons, sive Oculus oris ustitiae: secundum illud quod in quarto numero exposuimus. Septima connexio est, quae &extrema, quò &in ipso quoque Septenario numero sit mysticus intellectus, Coph. Ros, Sin. Thau, Vocatio capitis denenum signa.