Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 924
Unproofread scanNot analysed yet
Post N, quae littera efficit 400, ut vidimus, non semper ponunt litteras illas finales, quales in tertia columna exhibuimus, sed compositos numeros usurpant sic: Ph 500, V. 600, Un 700, ANNOTATIO. Euchlinus lib. 3. Artis Cabalisticae statuit, praeter tres ordines seu gradus numerorum, in praecedenti Tabula exhibitorum, quartum ordinem seu gradum, scilicet millenariorum; aitque in co revertendum esse ad priorum numerorum figuras, statura tamen grandiores, ita ut pro loco dicatur magnum Aleph, pro 2000 magnum Bech, &sic deinceps usque ad magnum Jod, quod Ioooo significat. Addit, aliquos loco staturae magnae retinere litteras ordinarias, easque apicibus in capite notare.