# Technica curiosa 924

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/924
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/924

Post N, quae littera efficit 400, ut vidimus, non semper ponunt litteras illas finales, quales in tertia columna exhibuimus, sed compositos numeros usurpant sic: Ph 500, V. 600, Un 700, ANNOTATIO. Euchlinus lib. 3. Artis Cabalisticae statuit, praeter tres ordines seu gradus numerorum, in praecedenti Tabula exhibitorum, quartum ordinem seu gradum, scilicet millenariorum; aitque in co revertendum esse ad priorum numerorum figuras, statura tamen grandiores, ita ut pro loco dicatur magnum Aleph, pro 2000 magnum Bech, & sic deinceps usque ad magnum Jod, quod Ioooo significat. Addit, aliquos loco staturae magnae retinere litteras ordinarias, easque apicibus in capite notare.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
