Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 926
Unproofread scanNot analysed yet
Suppono Tertiò, controversiam esse, an sacra Scriptura ante Esdram scripta fuerit charactere Esdraeo, seu Assyrio (eodem videlicet quo Esdras illam restituit) an verò Samaritano, quo videlicet Samaritani (hoc est, pars populi Judaici praecipua, qui sub Rege Roboam à reliquis desciverant, &in Idololatriam, aliosque varios errores inciderant, ideoque velut haeretici à fidelibus Judaeis habebantur, &Cuthaei à Rabbinis appellantur,) tum ante, tum post captivitatem Babylonicam utebantur. Hic autem character est ille, qui in antiquis nummis, quos Siclos vocant, conspicitur. Eum exhibet in apposito schemate columna 3. &duae facies nummi seu Sicli infra numerum III collocati. Columna verò quarta, &nummi infra numerum I. &IV. exhibent characterem Esdraeum, quem nunc Hebraicum communiter appellamus. §. II. Praemittuntur pauca de antiquis Hebraeorum nummis, quos Siclos vocant. Ulti hodierno adhuc die variis in locis reperiuntur antiquisMsimi Hebraeorum nummi, aurei, argentei, aerei, charactere partim Samaritano, partim Assyrio insigniti, atque inscripti. Non paucos vidi Romae in Museo Kircheriano Collegii nostri Romani, quos olim P. Joannes Baptista Villatpandus ex Hispania ad se allatos collegit, &conservavit; uti &apud varios clarissimos viros, antiquitatis amatores, cujusmodi sunt Dn. Franciscus Gualdus, Dn. Franciscus Angelomus, Dn. Franciscus Gottifredus, &alii. Nonnullos etiam è purissimo auro &argento nuper vidi Norimbergae apud Dn. Joannem Michaëlem Dilherrum; inter quos erant illi, qui in praecedenti schemate conspiciuntur. Qui quoniam difficultati propositae elucidandae lucem non exiguam afferre possunt, examinare breviter eorum &inscriptionem characterum, &hicroglyphicorum inter characteres positorum apparatum placuit. Qui plures volet ejusmodi nummorum imagines, adeat Morinum in Exercitatione sua in Pentateuchum Samaritanum, Villalpandum in Apparatu ad templum, Kircherum in Oedipo Tom. 2. Classe 2. Disquisitione 3. &alios.