Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 928
Unproofread scanNot analysed yet
faederis asservabatur DEI jussu. Littera F urnę imposita idem est quod &Hebraeorum, &significat esse primum seu unum &integrum Siclum. Altera facies continet virgam Aaronis florentem. Primae faciei inscriptio aequivalet huic Assyriaco charactere, πεπυς τοῦ τοῦτρ Ὀλυτῇ, Irusalem Kedoscha, Schekel Israël, id est, Jerusalem sancta, Siclus Israël. Affert &hunc Kircherus, atque explicat. Secundi nummi explicatio. Secundus nummus, charactere Vaticano insignitus, cum vase mannae, &ramo amygdalae, nil facit ad divisionem praesentis controversiae. Plurimos alios Siclos, tam integros, quàm dimidios, charactere Samaritano insignitos, affert &exponit Kircherus lo. cit. quos omitto. §. III. Prima sententia vult, Scripturam Sacram ante Esdram fuisse exaratam charactere Samaritano. UIs praemissis, tandem ad litis decisionem progredior. Duas 2 invenio sententias. Prima vult, Scripturam Sacram ante Esdram fuisse Samaritano charactere exaratam. Probatur auEam amplectitur Bonfrerius comment. ctoritatibus, &ratione. &mordicus defendit Nierembergius lib. in cap. XI. v. 1. Genesis 4. de Origine sacrae script. cap. XI. &seq. Affero primò auctoAuctoritates, deinde rationem. Auctoritates pro hac sententia.